- PHRONTISTAE Fidei
- PHRONTISTAE Fideiapud Euanthum Abbatem Ep. contra eos qui sanguin. animal immundum esse iudicant: Nam in Christi nomine Phrentistae fidei Christianae effecti et sanguinem comedendum Christianos aperte docemus et a sanguinis oper declinare omnes hort amur. Ubi edidit Canisius, Nam m Christi nomine frontis et fidei Christianae effecti: qui forte putavit acute dici, non fidei tantum, sed et frontis Christianae effectos, qui frontem chrismate et crucis signô notati essent. Sed in unica illa membrana, unde libellus editus est, ut ipse in margine notavit, habetur, frontiste fidei. Unde Euanthus sine dubio scripsit: in Christinomine Phrontistae fidei Christianae effecti, ut reponit Gronovius. Graece φροντιςταὶ. Quod nomen optime convenit sive universis Christianis, qui unum habent Magistrum Christum et legem eius meditari ac commentari debent die ac nocte: sive Ascetis et Monachis, quos videtur prae coeteris intelligere Auctor, quorum et κατ᾿ ἐξοχὴν Studium dicitur. Hieronymus, in Vita S. Hilarionis: Nec dum enim tunc Monasteria erant in Palaestina, nec quisquam Monachum, ante S. Hilarionem, in Syria noverat. Ille fundator et eruditor huius conversationis et studii in hac provincia fuit. Euagrius de VIII. vitiis, Gennadiô interprete: Ac denique omnem, ut dici solet, machinam mevet, quô Monachus cellâ relictâ studium fugiat. Ubi perperam Vir doctus, stadium, existimat legendum esse. Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 5. Hinc Phrontisterium, pro Monasterio. Acta Phileae et Philoromi, Rufinô interprete, num. 8. Iam immolavit in Phrontisterio. Ἁγνευτήριά τε καὶ Παρθενῶνες καὶ φροντιςτήρια,apud Gregorum Naz. Orat. 3. quae prima est in Iulian. Τὰ τῶ Ἀσκητῶν φροντιςτήρια, Palladio, in Vita Chrysostomi p. 96. edit. Emerici Bigotii. Ψυχῶν φροντιςτήρια, Theophylacto, in Institut. Reg. c. 10. Sic Perdicas Ephesius de Them. Hieros. καὶ δέκα Φροντιςτήρια παρθένων ἰσαρίθμων: Sic Auctor Vitae S. Nili Iunioris, p. 112. Alii, quos laudat C. du Freine Glossar. item Notis ad Cinnamum p. 430.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.